BREMENSIS Ducatus Germaniae

BREMENSIS Ducatus Germaniae
BREMENSIS Ducatus Germaniae
trianguli isoscelis figurâ, cuius latera fere aequalia sunt, Visurgis et Albis fluvii, in extremo anguli apice ad peninsulam, cui a novo opere seu Turri ad securitatem navigantrum ibi exstructa, nomen dederunt, coeuntes: Basis vero est linea ab Esta fluv. per fines ditionis Luneburgensis et Verdensis, Paulo infra Allerae, in Visurgim se exonetantis, ostium deducta. Huius ditionis non eadem ubique qualitas: duae enim orae dioeceseos Bremensis extrema ad Albis et Visurgis aggeres, admodum opimae et frugum ac fructuum feraces sunt: medius vero tractus inter Stadam et Bremam; quem mercatores usitate transeunt, horridus sane et incultus est: Itaque pallio expanso dioeccsin Bremensem vulgo compatant, cuius duae anteriores orae, a eapite seu Albis et Visurgis confluenre, ad utriusque fluminis ripas aseendendo, fructuosissimis agris et pascuis, velut Holosericô praetextae: reliqua latitudo ex levidensi filo aut canabi contexta sit. Metel. Nunc subest Suecis, pace Monasteriensi, cum alias proprium haberet Archiepiscopum. Eius urbes sunt Stada, Bremefurda, Buxtehuda. Sed Brema totius tractus caput, fere sui iuris est. Terminatur a Septentrione Albi fluviô, a Meridie Visurgi, ab Ortu Ducatu Luneburgensi et Principatu Ferdensi, ab Occasu Comitatu Oldenburgicô et ditione Lavenburgicâ. Baudrand. A' Confoederatis misere raprata ditio est A. C. 1675. urbibus maximâ ex parre a Luneburgicis Principibus et Episcopo Monasteriensi in potestatem redactis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BREMA — I. BREMA dicta a voce Pramen, i. e. navibus latissimis, quibus olim in transnavigando usi, antequam ponte Visurgis iungeretur: Civitas est Imperialis murô circumdata, circa A. C. 1309. et inter insigniores Germaniae urbes locum tenet: in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GERMANIA — I. GERMANIA regio Europae latissima, quae a Gallis, Rhaetis, ac Pannoniis, Rheno, et Danubio fluminibus, a Sarmatis, Dacisque metu mutuo, ac montibus separatur: cetera am bit Oceanus, latos sinus et insularum immensa spatia complectens. Germaniae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOLSATIA — Ducatus Daniae, a nemoribus sylvisque nomen habet, est enim ea regio silvis saltibusque frequentissima, et holt Cimbris ac Germanis inferioribus lignum significat. Nec desunt, qui a Cavo lapide nomen regioni vindicent, quod Duces Holsatiae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”